Confoederatio Benedictina Ordinis Sancti Benedicti

Haec pagina structuram ordinis Sancti Benedicti tractat. Vide etiam:


Confœderatio Benedictina est unio congregationum monasticarum a papa Leone XIII. per Breve „Summum semper" (die 12 Iulii 1893) constituta, salva tamen uniuscuiusque autonomia, postea a Pio XII. approbata, qui unionem Lege propria ordinari iussit, quae lex post Concilium Vaticanum Secundum recognita est.

Confoederatio Benedictina e congregationibus autonomis constat, quorum unicuique Abbas Praeses praeest. Confoederationi 341 monasteria monachorum attinent, ad hoc ciriciter idem numerus monasteriorum monialium et quaedam centum domus sororum.

Caput confoederationis est Abbas Primas, cuius sedes est Romae in Abbatia primatiali Sancti Anselmi. Abbas Primas praesens (ab anno 2016) est Gregorius Polan, olim abbas (19962016) Abbatiae de Conceptione B.M.V. in Missuria, Civitates Foederatae Americae.

21 monasteria monachorum sunt extra congregationem (e.g. Hierosolyma, Le Bouveret, Chevetogne), item multa monasteria monialium sororumque.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy